Altissime, omnipotens, bone Domine,
tuae sunt laudes, gloria et honor et omnis
benedictio (cf Apoc 4,9.11)
Tibi soli, Altissime, conveniunt;
et nullus homo est dignus te nominare.
Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua
(cf Tob 8,7),
principaliter cum domino fratre sole,
qui est dies, et illuminas nos per ipsum
Et ipse pulcher et irradians magno splendore;
de te, Altissime, defert significationem.
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et
stellas (cf Ps 148,3)
quas in caelo creasti claras, pretiosas et bellas.
Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum
et propter aerem et nubes et serenitatem et omne
tempus (cf Dan 3,64-65),
per quod das tuis creaturis alimentum (cf Ps
103,13-14).
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam
(cf Ps 148,4-5),
quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.
Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem (cf.
Dan 3,66),
per quem noctem illuminas (cf. Ps 77,14),
et ipse est pulcher et iucundus et robustus et
fortis.
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram
matrem terram (cf Dan 3,74),
quae nos sustentat et gubernat, et producit
diversos fructus cum coloratis floribus et
herba (cf Ps 103,13-14).
Laudatus sis, mi Domine, propter illos, qui dimittunt
propter tuum amorem (cf Mt 6, 12) et sustinent
infirmitatem et tribulationem.
Beati illi, qui ea sustinebutn in pace (cf Mt 5, 10),
quia a te, Altissime, coronabuntur.
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem
corporalem,
quam nullus homo vivens potest evadere.
Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus;
beati illi, quos reperiet in tuis sanctissimis
voluntatibus,
quia secunda mors non faciet eis malum (cf Apoc
2,11: 20,6).
Laudate et benedicite Dominum meum (cf Dan
3,85),
gratias agite et servite illi magna humilitate.